[307] EPISTOLA VII.

Ornatissimo Doctisimoque Viro

D. HENRICO GELDORPIO,

Rectori Teutoburgensi, Domino & Amico suo observandissimo.

Condonabis harum brevitati, Vir Integerrime: Cum enim Dominus Princeps hac hora inopinato famulum meum Coloniam ad CATERUM nostrum mitteret cum meis, ejus nomine, ad illum scriptis literis, ut quaedam curaret, non potui esse prolixior. Literas tuas non solum ego legi, sed & Domino Principi praelegi, fuitque ei gratissima propensa tua voluntas, atque desideratae tuae impressioni assensum, impetravi: insuper & ipsius literas ad te, quamvis incognitum, ut mercatoribus illis de ejus voluntate, sua manu, constare posset. Legit etiam titulum tum hujus, tum aliarum Declarationum, quae sane ei, mihique perplacent, atque & illa edi gratum esset. Inter quas (praeter hanc primam, de qua tibi modo scribit, & tu a me petivisti) valde illi placebant secunda, tertia & quarta, quamquam etiam primam & ultimam laudabat, si & omnes illae edi possent simili habito assensu, spero & illum me impetraturum. Si quoque quid praeterea elaborare crevisti, indica & jube quid requiras, senties mihi promptam operam ac voluntatem non defuisse; fortassis etiam operae pretium esset alia vice exemplar ipsum transmittere, ut ipsiusmet Cels. id primum perlegere posset, aut mihi perlegendum mandare, quo minor sit difficultas, facile enim pro tua prudentia judicare potes, Principes viros non temere incognitorum scripta nondum visa approbare solitos, attamen mihi fidens ac meae de tua integritate & doctrina, relationi credens, id concessit & imposterum etiam (me intercessore) spero, adeoque non dubito, libens concedet. Tu quaeso meam operam boni consulas. Recte quoque meo judicio feceris, si opere o6c absoluto exemplar unum atque alterum ipsius excellentiae (aut mihi quo tradam tuo nomine) transmittas grati animi significationis ergo. Cuperem enim te in ipsius amicitiam insinuari, quod & postea fortassis usui tibi fore posset, neque enim is ego sum qui doctis invideam, sed omnibus modis promotos velim. Si quid insuper per me fieri velis, indica. Tu vicissim quaeso me meamque famam, conjugem ac labores, quantum licet tuere. Vellem insuper editioni secundi Commentariorum libri, aliquos inveniri pios, qui sumptus praerogarent ex distributione recepturi, praecipue ut & nostri, ac Galli & docti eo non fraudarentur, nec etiam primo latino: nam Dominus decrevit sumptus corradere, quo uterque mox Germanica edantur, cum quibusdam forte alijs, quae jam hic parturio. Cupio mox subsequi tertium, cui elaborando me totum tradam his absolutis, quae si ad proxima Comitia praesto esse velit, necesse erit me brevi Coloniam vel etiam usque ad vos aut ulterius advolare, quo curem haec commode. Desiderat etiam Princeps tuum hoc scriptum ante proxima Comitia evulgari posse, sunt quidem illa indicta in finem proximi mensis, sed non puto inchoanda ante mensem Iunium. Doleo D. AGILAEI colloquio me caruisse. Spero tamen alio tempore occasionem non defuturam. Saluta illum & D. JOANNEM verbi Ministrum, nec non D. Doctorem, ac tuam conjugem meo nomine. Plura addere festinus famuli abitus non permittit. Alias plura. Itaque vale, Vir Amicissime, in DOMINO JESU CHRISTO, unico salvatore nostro, qui nostra consilia regere & juvare dignetur, suo sancto spiritu. Amen. Raptissime. Dillebergae VII. Aprilis. MDLXX.

Tuus ad mandata semper cujus manu satis nosti.

IAC. WEZENBECIUS.